- TERRICULAE
- TERRICULAEin versu Lucilii apud Lactantium, l. 1. c. 21.Terriculas, Lamias, Fauni quas PompiliiqueInstituêre Numae ————Idola dicuntur, seu facies batbarae, quas terrendis pueris Veteres pingebant; uti de Batavo vultu testatur Martialis, Apophoret. l. 14. Epigr. 176.Sum figuli lusus, rufi persona Btavi,Quaetu derides, haec timet ora puer.Ubi quod rufi ait, nota personas quoque seu larvas histrionicas Ψιμμυθίῳ et miniô ac quasi cerotô sanguineô ac rubrô plerumque lini consuevisse, ex Heraldo, ad Arnobium l. 6. ubi hic, Inter Deos videmus vestros leonis torvissimam faciem, merô oblitam miniô — Ergo et incaelo habitare dicendus est Deus talis — per sona et sacies sola, fremebundis hiatibus, torvis rictibus, sanguineo de ceroto. Vide suprae in voce formido, it. Larvati, de terriculamentis autem, quae veteris aevi Duces galeis addebant, ad hostes, quaeque hortis templisque imponi solent, ad aves terrendas, supra ubi de Casside et Galea, nec non in voce Probascanion.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.